CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1759     View  [Back]
Notitia werpitionis terrarum quas Gausfredus et mater ejus dederant monasterio Cluniacensi ab Aidoardo et uxore ejus Joza factæ.
Notitia vuerpitionis acta Cluniaco monasterio ante presentiam domni Viviani, ejusdem loci prepositi, et aliorum, scilicet Hildini atque Stephani. Proclamaverunt enim se monachi de quodam vasso, nomine Aidoardo et uxore sua Joza, qui res eorum sibi injuste vindicabant. Ipsi autem recognoscentes delictum suum, omnia reddiderunt Sancto Petro, de quibus eos interpellabant, scilicet de his rebus quas Gaufredus et mater sua dederant Sancto Petro; atque videntibus cunctis, palam hanc notitiam fecerunt. S. Aidoardi et uxoris ejus Joze, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Hugonis. S. Gimonis. S. Gaufredi. S. Hildini. S. Stephani. S. Drogonis. S. Wiberti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung