CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1748     View  [Back]
Charta qua Otgerius, consentientibus uxore sua Pontia et filio eorum Arberto, dat monasterio Cluniacensi quasdam res in villa Compendiensi.
Sacrosanctę Dei ęcclesię, in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicatę, Cluniaco nomine, quam donnus Maiolus, abba, regere videtur. Ego, in Dei nomine, Otgerius dono aliquid de rebus meis, pro remedio animę meę vel parentum meorum et omnium fidelium defunctorum, quę sunt sitę in pago Lugdunensi, in agro Betenense, in villa Compendiensi, videlicet medietatem vineę quam adquisivi de Volvingo et filiis uxoris ejus; est autem alia medietas Sancti Petri. Dono etiam unum campum cum prato sibi adjacente, quę similiter de predicti Volvingi fil[i]astris conquisivi. Facio autem hanc donationem eo tenore, ut quandiu vixero teneam et possideam et meam et Sancti Petri partem, et singulis annis, in festivitate sancti Martini, in censu denarios XII persolvam; post discessum vero meum, ad Sanctum Petrum perveniat. Terminatur autem ipsa hereditas a mane terra Riculfi, a meridie de ipsa hereditate, a cirtio via publica, a sero terra Bernardi. Si quis autem hanc donationem calumpniare presumpserit, nullatenus vindicet quod repetit, sed coactus judiciaria censura, auri libras tres componat, et postea inconvulsa permaneat. S. Otgerii, qui donavit et firmare rogavit. S. Poncię, uxoris ejus, et filii ipsorum Arberti, qui consenserunt. S. Atgerii. S. Franconis. S. item Otgerii. S. Bosonis. S. Tetbranni. S. Aimonis. S. Rotlanni. S. Teduini. S. Rochonis. Actum publice mense februario, apud Cicensem, dominico die, regnante Hugono rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung