CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1742     View  [Back]
Charta qua Edoenus dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Tisi.
Sacrosancto et venerabili loco Cluniacho, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, dono ego Edoenus aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in villa vocabulo Tisi: hoc est mansum indominicatum, ubi Domerus videtur manere com ceteris aliis mansionibus que in supradicta villa ad meam partem obveniunt, cum vineis, campis, silvis, pratis, totum exquisitum et ad inquirendum, omnia et in omnibus quicquid in illa visus sum habere villa, hoc est Tisi; post meum discessum, discessumque filii mei Maingaudi, ad supradictum locum æ res supradicte sine ullo contradicente perveniant, et in locum sepulture meæ semper post meum discessum reddo medietatem supradicti curtili ubi Domerus manet, medietatemque campi qui est situs ad fontem et medietatem prati juxta aquam vocabulo Avalosa, et in vestitura omni anno duos sextarios de vino. Et dono unum servum, vocabulo Arembaldum. Omnes as res supra nominatas post meum discessum, discessumque filii mei Maingaudi, sine ullo contradicente, ad locum supradictum perveniant, faciantque rectores loci illius quicquid facere voluerint. Si quis autem hanc donationem contradicere voluerit, aut filius, aut frater, aut aliquis ex heredibus meis, non valeat vindicare quod repetit, sed sit pars ejus cum Juda traditore Domini, et cum Datan et Abiron, quos vivos terra absorbuit, nisi ad emendationem venerint. Facta publice in villa Varenas. S. Edoeni et filii mei Maingaudi, qui hanc donationem fecimus et firmari rogavimus. S. Achardi. S. Fulcherii. S. Leyfini. S. item Maingaudi. S. Adraldi. S. Bernardi. Data per manum Josleni, levite, qui vice cancellarii eam rogatus scripsit, anno primo regnante Hugono rege.
(Au dos:) Eduini in Tisiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung