Charta qua Vuicherannus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Canevas.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petro et Paulo dicato Cluniaco monasterio. Ego, in Dei nomine, Vuicherannus dono ad ipsum locum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in villa Canevas, pro remedio anime uxoris mee Berte: hoc est vineis, terris, quiquid in ipsa villa visus sum habere, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum trado ad prefatum cenobium; et faciant rectores ipsius loci quicquid facere voluerint. Si quis, quod futurum minime credo, aut ego aut ulla intromissa persona contra hanc donationem aliquam calumniam inferre voluerit, primitus iram Dei et sanctorum apostolorum incurrat, nisi ad emendationem venerit; potestate quoque judiciaria cogente, auri libram unam persolvat, et deinceps hec donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Hactum Cluniaco publice. S. Vuicheranni, qui fieri et firmare rogavit. S. Hugoni. S. Icterii. S. Vuitzo, Livoni. S. Ardredi. S. Girulfi. Data per manum Aldebaldi, anno XXX regnante Lothario rege.
(Au dos:) Vuicherannus in Canavas.