Charta qua Bernardus et uxor ejus Tetza dant monasterio Cluniacensi duas vineas in villa Vallis.
Sacrosancte Dei æcclesie qui est constructa in honore sancti Petri apud Cluniaco, ubi domnus Mayolus abba preesse videtur, et omnibus fratris. Iigitur
{corr: Igitur} ego Bernardus et uxor sua Tetsa, pro hamore et bona voluntate et pro remedium animas nostras, ut non cadant in lacum mortis, propterea donamus vineas II Sancti Petri et vos fratres, qui sunt sitas in pago Matisconense, in agro Ivoriacense, in villa Vallis vocat: prima vinea terminet a mane vinea Arbrant, a medio die terra Bernart, a siro via publica, a cercio similiter; alia vinea terminet a mane via publica, a medio die ad ipso donatore, a siro similiter, a cercio Sancti Petri. Infra istas terminaciones, sicut terminatum est, nos vobis donamus in elemosina, vel ad locum sepulture meę, in ea ratione, dum Tetsa vivit, usum ad fructum habeat; post suum discessum, ad locum Sancti Petri perveniat. Si quis venit qui contradixit vel inquietare voluerit, non valeat ei vindicare quod petit, sed inferat ei auri libras IIII
or conponat, et inantea donatio ista vel elemosina ista firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Hactum in Vallis fuit facta. S. Bernart et uxor sua Tetsa, qui donatione ista fierunt et firmare rogaverunt. S. Odoni et Maymgodus, Eldeburgis et Ava, qui in omnibus consenserunt. S. Costancius. S. Datoni. S. Eldevolt. S. Jotselmo. S. Costabulo. S. Otbert. S. Euvrardus. Data per manu Rodulfi, presbiteri, in die veneris, XIIII kalendas septembris, annos XXVIIII regnante Lotherio rege.
(Au dos:) Bernardus in Vallis.