Charta qua Pontius dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Vallis.
Sacrosanctę Dei ecclesię que est constructa in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli in Cluniaco, cui donnus Maiolus preest. Ego Pontius dono aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in agro Vallis Caponiensis, in villa quę vocatur Vallis; totum quesitum, ad inquirendum trado atque transfundo in jus Cluniacensis monasterii ad honorem sanctorum apostolorum Petri et Pauli, pro remedio animę meę et pro remedio animarum parentum meorum, vel omnium fidelium christianorum vivorum et defunctorum, ut post hanc diem rectores jam dicti monasterii faciant de cultilo ipso vel vinea, ex die hoc inantea, quod melius sibi placuerint, et liberam atque firmissimam habeant potestatem. S. Pontii, qui elemosinam istam fecit et per cartam firmari rogavit. S. Letardi, Evrardi, Alberti, Ingelbaldi, Hugonis, Atzonis. Data per manum Josberti, monachi, anno ab incarnatione Domini DCCCCLXXVIIII, indictione VII, regnante Conrado rege.