Charta qua Dominica dat monasterio Cluniacensi curtilum in villa Seia.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco, cui domnus Maiolus abba preesse videtur. Ego Dominica dono Deo et ejus apostolis Petro et Paulo, pro remedio anime meæ et mea sepultura, unum curtile cum vinea simul tenente, in villa Seia, in pago Matisconensi, in agro Laliacense; habet terminaciones a mane et a media die vinea Vuarnaldi, a sero terra Vuarnaldi et via publica, a cercio vinee Folcheri: ea racione dono ut a presenti die habitatores supradicti loci ex istis rebus faciant quicquid facere voluerint. Si quis vero hanc donacionem calumpniare presumpserit, non vindicat quod repetit, sed coactus auri libras duas componat; et exinde firma et stabilis permaneat, stibulacione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Dominice, qui fieri et firmare rogavit. Isti sunt qui vendiderunt et consensierunt: Adrannus, Ingelbertus. S. Bovonis. S. Arlebaldi. S. Livonis. Data mense maio, anno XXXIIII regnante Hlothario rege. Constancius scripsit.
(Au dos:) Dominica in Seia.