Charta qua Vilirada dat monasterio Cluniacensi quasdam res in villa Chasanias.
In onore apostolorum sanctorum Petri et Pauli et donno Magolo abbati et aliis monachis Cluniensis. [Ego] igitur, in Dei nomen, Vilirada dono vobis pro anima mea, de res meas que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Marsiacense, in villa que dicitur Chasanias, oc est closico, la mea parcione qui mihi advenit vobis dono; et dono vobis bosco qui dicitur Chasanetas et uno campo insimul tenente, tercio parte qui mihi advenit totum vobis dono in loco elemosina, et faciatis post meum dicessum quiquit volueritis in omnibus. Si quis vero, ad ullus ohmo, oposita persona, qui contra ac donacione
vel calumniare presumsserit, una con fixa auri uncias II componat, firma estabili permanead, constibulacione subnixa. Actum Lordoni. S. Vilirada, qui donacione ista fieri et firmare rogavi. S. Dodono. S. Odono. S. Itbert. S. Ermegelo. S. Galemag. Ego Eldradus rogatus scripsit, datavit die lunis, mense maius, annos XXIII Lotario rege.
(Au dos:) Donatio Vuilirada in Cassanias.