Charta qua Sitbaldus sacerdos dat monasterio Cluniacensi medietatem vineæ in villa Baina.
Ego igitur, in Dei nomine, Sitbaldus, sacerdos, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis, quę sunt sitę in pago Matiscon[en]si, in agro Maciacensi, in villa Baina, in Arcilerias vocant: hoc est vineam, terminatam a mane terra communali, a medio die Sancti Petri, a sero Seuvaldi, a cirtio Fulcaldi. Infra istos terminos, medietatem meam de vinea dono pro anima mea et patris ac matris meę et omnium parentum meorum, ea scilicet ratione ut, quandiu vixero, teneam et possideam, et singulis annis in vestitura IIII sextarios de vino persolvam. Si quis autem contradixerit, in infernum dampnetur, nisi emendaverit; insuper etiam auri libram I persolvat, et hęc donatio firma et stabilis permaneat, cum
stipulatione subnixa. S. Sicbaldi, sacerdotis, qui fieri et firmare rogavit. S. Teotbranni. S. Attonis. S. Goddaldi. S. Leutbaldi. S. Richerii. S. Clementis. S. Wandalfredi. S. Josmari. S. Rainberti. Data mense martio, anno XX Lotharii regis. Rothardus scripsit.