Charta qua Gausbertus vendit monasterio Cluniacensi res suas in villis Maseriaco, Fabricas, etc.
Ego igitur, in Dei nomine, Gausbertus vendo donno abbati Maiolo et monachis Cluniensibus aliquid ex rebus meis, quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa Masiriaco et in Frabricas, necnon etiam in aliis villis et ubicumque aliquid visus sum habere: totum ad integrum et absque ulla divisione vendo atque transfundo, et accipio ab eis precium solidos XII; et faciant post hunc diem quicquid facere voluerint, sine contradictione. Qui autem contradixerit, non valeat vindicare quod repetit, sed, coactus, cui litem intulerit auri libram componat,
et nostra venditio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio. Signat Gausbertus, qui vendidit et firmare rogavit. S. Gonterii. S. Radaldi. S. Bernaldi. S. Tetdaldi. S. Richardi. S. Rainfredi. S. Fulcranni. S. Amandi. S. Adaldrici. S. Wilelmi. S. Ermenaldi. S. Elionis. S. Waldonis. Data mense octobri, anno XV Lotharii regis. Rothardus scripsit.