Præceptum Othonis imperatoris, quo recipit sub tuitione sua abbatem Cluniacensem cum abbatia sancti Sabini in loco qui dicitur Tuscana.
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Otto, divina favente clementia imperator augustus. Notum sit omnibus nostris fidelibus atque religiosis viris, presentibus scilicet atque futuris, quod nos recepimus abbatem Oddonem sub nostri tuitione mundburdi, cum abbatia Sancti Sabini, in loco qui dicitur Tuscana, cum omnibus suis monachis atque familiis, seu rebus atque substantiis, et pro Dei amore nostræque animæ remedio, precepimus ut nullus dux, marchio, comes, vicecomes, sculdassio, gastaldius, decanus, seu quislibet reipublicę minister, aut aliqua magna parvaque nostri regni persona, eum de supradicta abbatia vel de suis rebus atque substantiis disvertire, molestare
aut inquietare sine legali judicio presumat, sed ipse Oddo abbas, cum suis monachis, regat atque possideat, omnium hominum contradictione remota. Si quis igitur hujus nostri mundburdi violator extiterit, sciat se compositurum auri obtimi libras centum, medietatem cameræ nostræ, et medietatem prefato Oddoni abbati suisque successoribus. Quod ut verius credatur, diligentiusque ab omnibus observetur, anulo nostro hic subterjussimus insigniri. Ambrosius, cancellarius, ad vicem Humberti, episcopi et archicancellarii, recognovi et scripsi. Data VIII idus julias, anno Dominicæ incarnationis DCCCCLXVIIII, domini vero Ottonis serenissimi imperatoris augusti VIII, indictione XII. Actum in Plistia, in Dei nomine, feliciter. Amen.
(Monogramme)