Charta qua monachi Cluniacenses, ex una parte, et Girardus uxorque ejus Odelinda et Baldricus uxorque ejus Girberga, ex altera, commutationem faciunt terrarum in villis Salmoiaco, Cardiniaco, Senosano, etc.
Placuit atque convenit inter domnum Maiolum abbatem et monachis Cluniensis monasterii, necnon et alia parte quorumdam homi
num, vocabulo his nominibus: Gyraldo et Odelinde, uxore sua, item Baldrico et uxore sua, Girberge, ut inter se terras scamiarent, quod etiam prompto animo fecerunt. In primis domnus abbas Maiolus et cuncti fratres donant ad ipsos alodum quem de Azono scamiaverunt, qui est in villa Salmoiaco, quicquid inibi visi sunt habere ad presens, excepto servis qui inibi commanent, et donant vineam quam habent in villa Cardiniaco, quę est de ipsa hereditate; item etiam donant illam terram quam Anscherius monachus dedit Sancto Petro, quę est in villa Senosano francorum et in Senosano servorum, excepto illam vineam quę est in Senosano servorum; itemque donant hoc quod Bovo dedit Sancto Petro, quod est in villa Albiniaco, vineam scilicet et campos. Econtra Gyraldus et Odelinda, uxor sua, et Baldricus uxorque sua Gyrberga donant ad locum Cluniacum terram quam habent in comitatu Matisconensi, in villa Vallis, et in villa Suriaco, quicquid in his villis visi sunt habere, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum, preter duas perticas quas dederunt Raynardo, quę sunt in exitu mansionis suę, terra valde petrosa. Si quis autem hoc scaminium, quod inter nos convenit, removere seu calumniare voluerit, ex utraque parte ullus homo non valeat vindicare quod repetit, sed coactus potestate judiciaria, auri libram unam persolvat, cui litem inferre non est reveritus. Actum Cluniaco cęnobio. Signum domni Mayoli, humillimi abbatis. S. Balduini. S. Otmari. S. Clementis. S. Teoderici. S. Constantini. S. Eymardi. S. Umberti. S. Rothardi. Data mense januario, anno XV regnante Hlothario rege.
(Au dos:) Giraldo et Baldrico in Vallis.