Charta qua Maiolus vendit Odoni et uxori ejus Rollent curtilum cum vinea in villa Busiago.
Domino fratribus Odoni et uxore sua Rollent. Ego Mayolus venditor, [vendo] vobis res meas proprias que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Aynacense, in villa Busiago: in primis curtilo et vinea simul tenente; qui terminet de uno latus terra Sancti Martini, de alio latus terra Amedeo, de uno fronte terra Rodbert, de alio fron
{corr: fronte} via publica. Infre istas terminaciones vobis vendo ad integro. Et alias res quas in ipsa villa habeo, quantum visus fui adabere: oc sunt campis, pradis, silvis, pomis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnia, res meas perinquesitas vobis vendo ad integrum, et accepio de vobis precium invalentem solidos VI et dimidium; et pro ipsa precia manibus recepimus et de juro meo in vestro trado adque transfondo, et faciatis pos isto die quicquid facere volueritis in omnibus. Si quis vero, nullum contradicentem, si ego nos ipsius, au ullus omo venire tentare voluerit, de auro libera una componat. Actum Comans villa publice. S. Mayolo, qui vendicione ista fierit et firmare rogavit. S. Iliani, Rihart, Volferio, Alinnero, Rodlant. Erblayus rogatus scripsit die mercoris, in mense febroario, anno XIII rennante Lotario
rege ... peccator et humilis episcopus, subscripsit ... Bernardus, prepositus ... Ardradus, subdiaconus ... Leutardus, presbiter ... «Domine Deus, adjuva me per tuam sanctam clementiam.» S. Adalgisus, levita. ... presbiter. Lietardus, presbiter. Aldegisus, presbiter ... Grimannus, presbiter ...ginus, presbiter.
(Au dos:) Maioli in Busiaco.