Charta qua Teodericus subdiaconus, consentiente fratre suo Girbaldo, dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Keidas.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato Cluniensi monasterio, in pago Matis
conensi sito, ubi domnus Maiolus abbas preesse videtur. Igitur ego, in Dei nomine, Teodericus subdiaconus dono aliquid pro remedio anime matris meæ et omnium parentum meorum, scilicet vineam unam totam ad integrum, et campum unum totum ad integrum, in pago Matisconensi, in villa Kheidus, qui terminantur de duobus partibus terra Sancti Petri. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, aliquam calumniam contra hanc donationis cartam generare temptaverit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat et a liminibus ecclesiarum extraneus habeatur, et nisi resipuerit, pars ejus sit cum illis qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis,» et fiscali censura liberas auri duas coactus componat; et hæc donatio a nobis facta et corroborata omni tempore firma et stabilis perseveret, stipulatione subnixa. S. Teoderici subdiaconi, S. Girbaldi [fratris ejus], qui hanc donationem fieri jusserunt. S. Malvuini. S. Teutbodi. S. Aynardi sacerdotis. S. Girbaldi sacerdotis. S. Martini. [S.] Dominici. S. Azonis. S. Ingelberti. Data mense marcio, anno VIIII regnante Glotario rege. Ego Ingelbaldus levita et monachus datavi, subscripsi mense supra denominato.
(Au dos:) Teuderici in Cheidas, etc.