Charta qua Rothardus dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Maliaco et ancillam nomine Ildegardem.
Divina pietate antiquitus sancitum est, ut ex rebus transitoriis premia ęterna valeant adquiri. Qua de re ego Rothardus premonitus, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de rebus mei juris, quę sunt sitę in pago Matisconensi, in agro Dariacensi, in villa Maliaco, hoc est unum mansum indominicatum et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, in campis, vineis, silvis, pratis, aquis aquarumque decursibus, videlicet talem partem qualem ibi visus sum habere. Dono etiam unam ancillam, nomine Ildegardem. Hanc autem donationem facio pro animę meę remedio et omnium fidelium christianorum; eo tenore ut monachi prefati loci quicquid voluerint faciant, sine contradictione. Si quis vero, quod minime futurum esse credo, calumpniare presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed, cogente judiciaria potestate, auri uncias III persolvat. Actum Cluniaco publice. S. Rothardi, qui donavit et firmare rogavit. S. Rotrudis, uxoris ejus, quę consensit. [S.] Sigeverti. S. Aremberti. S. Aynonis. S. Adam. S. Rotgerii. S. Rainberti. S. Dedenchi. Rothardus scripsit kalendis junii, regnante Lothario rege anno VIII.