Charta qua Rotrudis, uxor Arlaudi, dat monasterio Cluniacensi, pro remedio animæ filii sui Humberti, campum in Masiriaco.
Divina pietate concessum est ut de rebus transitoriis eterna valeat merces adquiri. Quapropter ego Rotrudis dono Deo et sanctis ejus
Petro et Paulo Cluniacensis monasterii, quicquid in illo campo habeo, quem ego et Arlaudus senior meus conquisivimus, pro remedio anime mee ac filii mei Huberti atque Ricoardi, ut nobis Dominus in futuro judicio propitiare dignetur, totum ad integrum trado adque transfundo ab hodierna die et inantea, ut faciant monachi supradicti loci quicquid exinde facere voluerint, sine ullo contradicente. Si quis vero, quod futurum esse minime credimus, contra hanc donationem venire voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed insuper cui litem intulit coactus auri libram componat. Actum Cluniaco. S. Rotrudis, qui fieri jussit. S. Ricoardi. S. Helene. S. Rotlindis. S. Mannoni. S. Vualdoni. S. Vualdini. S. Girardi. S. Gunteri. Data II kalendas decembris, anno VIII regnante Lothario rege. Rothardus scripsit ad vicem cancellarii.
(Au dos:) In Masiriaco. - Carta Rotrudis, quam fecit Sancto Petro pro Humberto filio suo.