Charta qua Hebreus et uxor ejus Isemberga dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Linaris, in pago Arvernico.
Domino magnifico et potentissimo et vero judici. Ego Hebreus, pertimescens ejus ineffabilem potentiam, et sperans de ejus magnifica misericordia, ut ipse potentissimus judex in die judicii faciat mecum misericordiam, propterea ego et uxor mea Isemberga [donamus] aliquid de rebus meis, que sunt site in pago A[r]vernico, in vicario Donovrensis, in villa Linaris; hoc est vinea quę terminat de duabus partibus vinea mea, a tertia parte vinea Hebraldi, de quarta parte vinea Sancti Petri. Infra istas terminationes, totum dono Deo et supradictis ejus apostolis, ad locum Cluniacum, ubi donnus Maiolus venerabilis [abbas] preesse videtur, in tali tenore, ut quandiu vixero, teneam et possideam, et uxor mea; [et] omni anno in vestitura dimidium vini modium persolvam. Si quis autem huic donationi calumpniam inferre temptaverit, primitus iram omnipotentis Dei incurrat et sanctorum apostolorum, et cum Dathan et Abiron, quos vivos terra absorbuit, partem et societatem habeat in inferno; ipse autem vindicare non valeat quod repetit, sed insuper coactus auri libram unam persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat. S. Hebrei, qui fieri et firmari rogavit. S. Cristiani, Aldefredi, Adalelmi, Stephani.