CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0834     View  [Back]
Charta qua Aimardus, abbas Cluniacensis, Adalberto et uxori ejus Girbergæ quasdam res in villis Prisciaco et Vinzella in precaria confert.
Spiratales viri quicquid agunt omni decet esse firmitate munitum, ut facta eorum perpetuum obtineant vigorem; debent quidem fidelibus suis in posterum consulere, ut promtiores in eorum obsequio vel ne eorum absque temporali recompessatione utantur servitio. Quapropter notum omnibus habeatur quia Adalbertus, fidelis noster, deprecatus est me Heymardum, abbatem Cluniensem, ut una cum consensu fratrum concederem ei sueque uxori Girberge, necnon et filio suo Duranno, bene quod idem ex nostra in Prisciaco habebat parte, quod quidem Achinus Beato contulit Petro, simulque alodium quem prefatus Adalbertus nostro dederat loco, campum quoque ex vitibus in Vinzella plantat et plantaturus est, nichilominus per precarie firmitatem tempore vite eorum conferrem. Cognoscens illius petitionem non esse gravem neque fratribus dampnosam, eisdem omnibus modis faventibus, feci juxta quod postulabat, eo quidem pacto, ut quicquid alodii ibidem adquisierunt vel adquisituri sunt, tam ipse quam uxor ejus filiisque eorum, illis obeuntibus, ad locum perveniat nostrum, annis quoque singulis, in festivitate quę est III kal. julii, loco census, V solidos persolvere non neglegant. Ut autem hec precaria firmior habeatur, ego atque omnes hanc firmare curavimus. Signum domni Heimardi abbatis. S. Ingelbranni. Frater Jacobus subscripsit. Iterius monachus. Clemens rogatus scripsit. Frater Maiolus subscripsit. Frater Hugo subscripsit. Frater Vuarinus subscripsit. S. Arpertus. Frater Ramus scripsit. Balduinus subscripsit. Data per manum Vuarini, mense junio, anno XVII regnante Ludvico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung