CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0781     View  [Back]
Charta qua Rozelinus res suas in villa Montes monasterio Cluniacensi dat.
Divina pietate legumque auctoritate sancitum est, ut de terrenis rebus cęlestia regna adquirere debeamus. Quapropter ego Rozelinus dono [Deo] et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi dumnus Maiolus preesse videtur, aliquid de rebus meis, quę sunt sitę in pago Lugdunensi, in agro Iaconico, in villa Montes, videlicet unum curtile indominicatum, cum omnibus apenditiis suis, in silvis, in aquis, in campis, in pratis, in rivis, in pascuis, cum omni integritate; et terminatur a mane et a cirtio terra Johannis, a medio die via publica, a sero terra Magnę feminę. Hanc donationem facio pro remedio animę meę et omnium parentum meorum; et faciant ipsius loci rectores quod voluerint, nemine contradicente. Qui autem contradixerit, auri libras X persolvat, et hęc elemosina firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Rotzelini, qui donavit et ipse firmavit. S. Stephani abbatis. S. Duranni presbiteri. S. Engelberti. S. Walterii. S. Adalardi. Achardus scripsit, mense octobri, regnante Cundrado rege anno VIII.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung