CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0780     View  [Back]
Notitia consecrationis capellæ sancti Taurini in villa Cavanias, deprecantibus monachis Cluniacensibus, a Maimbodo, episcopo Matisconensi, factæ.
Cunctis sacrę ecclesie fidelibusque notum fieri duximus, quia, deprecante domno Hemardo, venerabili cenobii Clunienssi abbate, necnon fratribus sub eo degentibus obnixe flagitantibus, atque domno Leotaldo piissimo comite omnimode postulante, donnus Mainbodus, presul venerandus, adiit quandam villam nomine Cavanias, quam per precepta regum, Rodulfi videlicet gloriosi regis, necnon Ludvici regis precelsi, prememorati fratres partibus beatorum apostolorum Petri scilicet ac Pauli justissime adquisierant, atque capellam in honore beatissimi confesoris Christi Taurini, sacratissimi pontificis, fundaverant; super quam oppido deprecati sunt ut eam more precedentium patrum et antistitum benediceret, et sacris pigneribus decoraret. Quorum petitionem dignam contuens, fulcitus consilio sacrorum ordinum, archidiaconorum, abbatum, ac reliquorum ecclesię ministrorum, concessit prescriptus episcopus quod petebant, et hoc diligentissime inquirens, quod eadem capella nil aliis ecclesiis contrairet, sed omnibus christianis Christum corde tenus diligentibus proficeret, et auxilium superni regis ac pretaxati confessoris implorantibus subveniret, nec congruum erat ut tam gloriosus confessor et sincellite inibi commorantes diu sine benedictione episcopali persisteret. Denique et hoc inter se prefati fratres Clunienses tractaverunt, ut in die ordinationis sue, ipsa capella dotem acciperet, per quam in posterum solidius stare se gauderet. Dederunt ex suo indominicatu in villa Carnaco coloniam unam cum omnibus apendiciis et sibi legitime pertinentibus, cum tribus servis, Girbertum scilicet, Gausbertum atque Radaldum, necnon ante valvas predicte ęcclesie vel capellę campum unum. Est autem anno incarnationis Domini DCCCCL, inditione XIIII, III kalendas novenbris, feria VII. S. Vuarini, Iterii, Leothardi. Hemardus, humilis abbas. S. Jacob, Clementi, Balduini, Audroari, Aquini, Hugoni. Ego frater ... rogatus scripsi, anno XV regnante Ludoico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung