CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0725     View  [Back]
Charta qua Rodulfus dat in sponsalitium sponsæ suæ Eldegardi quasdam res in villis Triecis et Vicariis.
Prisce legis conditorum sancxio hactoritas et mox inolebit in antiquitus, adque instituta divinorum patrum decreverunt, ut cessionibus non sola volunt professor sine gestorum allegacione potest adfirmantur; ideo autem voluntas professorum gestis mancipalibus ut decedentibus actoribus racio et actus eorum terra labencia non exinanescunt, sed in tempore commutacionis firma et inconvulsa perseverent. Pro eo autem quia Dominus masculum et feminam fecit ad reparandum humani generis posteritatem, adque in conjugio copulare cepit; ait enim ipsa veritas: «Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adjutorium similem sibi. Inmisit Dominus soporem in Adam, cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus et replevit in mulierem; cernensque Adam et hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea. Hec vocabitur nomen ejus virago, quia de viro sumpta est. Quamobrem dereliquet homo patrem aut matrem, et aderebit uxori suæ, et erunt duo in carne dua. Ita quia Deus conjunxit, homo non separet.» Et apostoli Pauli sententia clamat ut abeat unaqueque suum virum et virum suam habeat uxorem propter causam fornicationis. Et quia Deus non repudiavit nupcias, sed elegit, et per se ipsum confirmare dignatus est, quando cum suis discipulis ad eas venit, et miraculum ostendit convertens aquam in vinum; ideo te, dulcissima sponsa mea, nomine Ældegarda, ego, in Dei nomine, Rodulfus, dum ego tibi, per voluntatem Dei et parentum meorum vel vicinorum bonorum hominum, et propter amorem creandorum filiorum, qui de nos procreati vel nati in ereditate consistere debent, et postea, permittente Deo, tibi in conjugio accipere cupio, p[r]opterea adsumpsit mihi voluntas ut aliquid de res meas in te conferre vel condonare deberem. Resident autem ipsas res in pago Vivariense seu Albense, in aice Legernatense, in villa que dicitur Triecis, et in alia villa Vicarias. In ipsas villas, quantum ego visus sum abere, qui de genitore meo vel de genetrice mea, sive per conquistos cartarum mihi legibus obvenit et obvenire debet, in casis, in curtis, in ortis, in exavis, in vineis, in campis, cultis et non cultis, sive in omnibus adjecensiis meis, totum et ab integrum, ego ad te dono in sponçalicium vel manibus cedo, sponsa mea jam dicta. Et abeas de ipsas res potestatem ad faciendum quiquid facere volueris, abendi, vendendi, donandi, et postea derelinquindi. De repetitione vero, quod minime esse non credo, si ego ipse, aut ullus homo, vel de eredibus meis, qui contra sponçalicium istum ire aut agere vel calumpniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed componat de auro fisco libras III, et postea sua peticio ad nullum perveniat effectum, sed presens sponçalicius iste firmus et stabilis permaneat. Factum sponçalicium istum sub die sabbato, in mense setimber, anno XIII regnante Ludovico rege feliciter. S. Rodulfo, qui sponçalicium istum fieri et firmare rogavit, manu sua firmavit. S. Leutaldo, qui consensi et firmavi. S. Amalrico. S. Ugone. S. Umberto. S. Riperto. R. Marino. S. Sigiranno. S. Sigiberto. Ego Richardus, presbiter, rogitus scripsi.
(Au dos:) Sponçalicium Radulfi, in pago Vivariensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung