CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0719     View  [Back]
Notitia vuerpitionis quarumdam rerum in villa Vercheson et in aliis locis monasterio Cluniacensi a Vualterio factæ.
Notitia vuirpitionis apud Matisconum, sub die jovis, IIII nonas madii, ante presentiam domni Leotaldi comitis, una cum fidelibus suis, Vualterium vicecomitem, Robertum, Teudulfum, Ingelardum, Droconem cum ceteris: in eorum presentia venerunt quidam viri et monachi, fideles Sancti Petri Clunienses, Hildebrannus nomine atque Maiolus, necnon et Rainaldus; in eorum presentia expellerunt cartas, seu et legerunt de nomine Aalardi, levitę, qui ipsas res dedit Sancto Petro in villa Verchesoni, et in Galna, seu in Petrolio; proclamaverunt se de uno homine, nomine Vualterum, quod aliquid de ipsa incartatione tenet malo ordine et injuste. Ipse Vualterus in presentia ostendit ibi cartas de nomine ipsius Aalardi, et fuerunt ibi relecte, et non invente bone, quia anteriores erant cartę Sancti Petri. Ipse Aalardus in presente stetit, et non auctorizavit cartas vel donationes quas fecit Vualterio. Ipse Vualterius, ut recognovit eorum rectitudinem, vuerpivit contra illos totum quod de ipsa ratione tenebat, his presentibus: Signum Vualterii vicecomitis. S. Roberti. S. Teodulfi. S. Aigulfi. S. Ingelardi. S. Hugonis. S. Oidelini. Data per manum Berardi, sub die jovis, IIII nonas madii, anno XI regnante Ludovico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung