CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0706     View  [Back]
Charta qua Leusus et uxor ejus Ragena partem capellæ sancti Sulpitii et alias res in villa Cavaniaco, ob remedium animæ Johannis, monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosancto ac exorabili Cluniensi loco, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli constructo et dicato, ego Leutusus et uxor mea Ragena, Dei amore conpulsi, ob remedium animę Johannis, per comendationem suam, donamus partem suam de capella quę est in honore sancti Sulpitii consecrata, in Matisconensi pago, in agro Agenacensi, in villa Cavaniaco, scilicet sextam partem cum apenditiis suis; donamus quoque alias res quas ipse Johannes in ipsa villa tenebat ad integrum, excepto curtilo quem sorori suę condonaverat; cetera vero hęc sunt curtiferi, cum suis apendicis, vineę, vicarię, campi, prata, silvę, pascuę, aquę aquarumve decursus, quę ipse usque ad obitus sui diem possederat, et in sua manu tunc temporis tenebat, donamus, transfundimus, quatinus a die presenti et deinceps loci ejusdem rectores quod illis utile visum fuerit faciant, absque alicujus calumpnia. Si quis vero, quod minime futurum arbitror, aut ego ipse (quod absit!), aut ullus de heredibus vel coheredibus nostris, aut ulla submissa persona, contra donationem hanc insurgere diaboli fascibus succensus presumpserit, vel inquietaverit, iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum, nisi resipuerit, incurrat, insuper etiam, juxta legem mundanam, V auri libras cui injuriam fecerit cogatur componere, judice cogente, et nostra helemosina semper rata et inconcussa perseveret, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco. S. Leusi et Ragenę, qui donationem istam fecerunt et firmare rogaverunt. S. Bodonis, S. Gisonis, S. Edeonis. S. Antoni, S. Blismodi, S. Eldini, qui consenserunt. S. Domnofredi. Ego Deodatus rogatus scripsi, dictavi die jove, mense junio, anno XII regnante Ludowico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung