CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0688     View  [Back]
«Preceptum Hludovici regis, de Æcclesia sancti Johannis cum omnibus rebus ad eandem Æcclesiam pertinentibus, villa etiam Anisco, et Osa Majore, et bosco, et villa Senosana et de portis, Osa videlicet, cum aliis portis et servis et ancillis ad supradictas res aspicientibus.»
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Hludovicus, divina ordinante providentia, rex. Si enim precibus servorum Dei et sanctæ Dei æcclesię et eorum utilitatibus assensum prebemus, regalem procul dubio exercemus dignitatem, et hoc in posterum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium sanctæ Dei æcclesie fidelium et nostrorum, presentium scilicet ac futurorum industria, quia adierunt nostri principes, Hugo, videlicet dux Francorum, et alter Hugo, dux scilicet Burgundionum, necnon et Letoldus comes, nostram regiam serenitatem deprecantes, quatinus Cluniaco monasterio, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, quasdam res concederemus per regale preceptum, æcclesiam videlicet in honore sancti Johannis dedicatam, in suburbio Matisconensi sitam, cum omnibus rebus ad eandem æcclesiam pertinentibus, villam etiam Eniscum et Osam majorem, et boscum, et villam Senosanam, cum terris, pratis, silvis, aquis majoribus et rivis minoribus, vivariis, fractis fossis, et portu desupra jam dicta Osa, et aliis portis cum pascuis, exitibus et regressibus, et omnibus adjacentiis, et universis piscariis, quesitum et inquirendum, et cum Arnulfo et uxore sua, et filiis et filiabus eorum, seu omnibus servis et ancillis, vel infantibus, ad supradictas res aspicientibus, seu alodis eorum foris et intus, ubicumque dispersis, excepto tertio tractu de Osa, quod pertinet ad Sanctum Vincentium, Sievertum etiam de Davaico, cum uxore sua, filiis et filiabus, cum universis alodis et rebus suis et clonia quam de comitatu tenet. Quod, tam pro amore beatorum apostolorum vel pro nobis, quam etiam pro statu regni nostri simul et principum nostrorum et omnium fidelium christianorum salute, voluntarie fecimus, eorumque pie et devote petitioni libenter annuimus. Precipientes ergo jubemus, ut deinceps per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo predicti Christi testes, beatus Petrus et Paulus, vel abbas eorum, seu monachi eisdem ipsis Christi apostolis servientes, teneant atque possideant, et quicquid exinde facere vel judicare voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi quicquid elegerint. Et ut hęc nostra auctoritas firmior habeatur, et per futura tempora melius conservetur, de anulo nostro subter jussimus sigillari. Signum Hludovici regis (Monogramme). Rorigius cancellarius, ad vicem Alardi, recognovit. Actum Capriniaco villa, kal. jul., anno XI regni Hludwici regis, quando etiam Frantiam recuperavit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung