CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0670 bis     View  [Back]
Charta qua Godo et uxor ejus Alieldis vendunt Ainoni et uxori ejus Rihelt silvam in villa Bracost.
Domino fratribus Ainone et uxor sua Rihelt emtores, igitur ego Godo et uxor mea Alieldis vinditores, vindimus vobis silva qui est in pago Vianense, in villa qui dicitur Bracost, qui terminad de uno latus et uno fronte vias publicas, de alio latus et alio fronte bosco Radberno vicecomes et Ainone et Jarlanno. Infra as fines et terminaciones, una cum arboribus et omne suprapositum vel exivis, totum et sub integrum, quiquit mea porcio est et mihi legibus venit, usque inesquisitum vel ad inquirendum, vobis vindimus et acepimus de vos precio, sicut inter nos placuit, solidos V et in ipso precio vobis vindimus adque trasfundimus, ad abendi, vindendi, perdonandi, quiquit facere volueritis vos vel eredes vestri. Et si quis, nos, aut ullus omo, aut ullus ex eredibus nostris, aut ulla aliqua persona qui vindicione ista inquietare presumserit, non valeat vindicare quod repetit, set componad vobis tantum et alium tantum quantum ista vindicione meliorata valuerit et inantea facta et firma permanead, cum istibulacione supnixa. S. Godoni et uxor mea Alieldis, qui vindicione ista escribere et firmare in presente rogaverunt. S. Adoni. S. Warnerio. S. Ermegnone. S. Gonterio. S. Martino. Ego Warnerius, jubente Bernardo, vindicione ista escripsi. Data in die lunis, in mense marcio, anno VIII regnante Gondrado rege.
(Au dos:) Aganus in Bracosc. (et plus loin:) Vie[nnensi].
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung