CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0656     View  [Back]
Notitia vuerpitionis Ademari vicecomitis in villa Tosiaco, in presentia Hugonis marchionis, factæ.
Notitia qualiter monachi Cluniensis monasterii venientes ante presentiam domni Hugonis, gloriosissimi marchionis, proclamaverunt se de Ademaro, Lugdunensi vicecomite, qui preceptum quod per supradicti principis consilium a rege acquisierunt ex Tosciaco et omnibus suis appenditiis, infringere nitebatur, et contra usum regalis potestatis, quod rex Deo et Sancto Petro dederat tanti principis consensu, in suos retorquere usus temptabat, dicens prescriptas res ex suo vicecomitatu esse. Quocirca audiens Ademarus tante auctoritatis preceptum, suumque seniorem partibus monachorum favere, et sentiens nichil se rationis in hoc habere, in presentia jam nominati marchionis et fidelium ejus quorum subter scribenda sunt nomina, partibus Sancti Petri dimisit peromnia, promittens se nunquam amplius inde prefuturum. Quod ut semper inconvulsum maneat, et a nullo successorum Ademari hęc presumtio repetatur, nomine comitis hec notitia confirmata est et suorum fidelium qui rationem audierunt monachorum. S. Hugonis, comitis et marchionis. S. Ademari vicecomitis. S. Leotaldi comitis. S. Caroli comitis. S. Vuilelmi comitis. S. Otgerii. S. Umberti. S. Girardi. S. Artardi. S. Sobonis. S. Hugonis, filii Bermundi. S. item Girardi. S. Vuidonis. S. Aicardi. S. Berardi. S. Herii. Data per manum Aimonis subdiaconi, V kal. aprilis, VII anno regnante Gonrado rege.
(Au dos:) Vuarpitio Ademari in Tosiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung