CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0629     View  [Back]
Charta qua Ramenoldus et uxor ejus Aletsandria tres curtilos in villis Arfolia, Corte et Corteli, monasterio Cluniacensi dant.
Quisquis de propriis facultatibus vel hereditaria possessione aliquit Deo et sanctis ejus donaverit, hoc procul dubio in centuplicatum in futuro est recepturus. Ob hoc igitur ego Ramenoldus vel uxor mea Aletsandria, id ipsum perpendens et future discussionis terrorem precavens, donamus aliquit de rebus nostris, donatumque in perpetuum esse volo Cluniaco monasterio, cui domnus Emardus abba venerabilis preesse videtur, pro remedium animas genitores nostros vel genitricis nostris, et nostris, et animas parentum nostrorum, vel omnium fidelium nostrorum: oc sunt res qui sunt site in pago Ostudunense, in agro Santiniacense, in villas nuncupantes; in primis curtilo in villa Arfolia, qui terminat a mane et a medium die vias publicas, a sero terra Petroni et Franconi, ab aquilone Tetsarie; infra istas terminationes at integrum. Et in villa Corte quę dicitur a Moncello, curtilo cum supposito, et vinea in unum tenente, et in villa que dicitur a Cortelis curtilo, et in Mansuris, quiquit in ipsas villas Tetbrannus visus fuit abere: oc sunt curtiferis, vineis, campi, prati, silvis, pomis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum, ab hoc die et deinceps, in alimonia monachorum, in eodem loco Deo et sanctis ejus Petro et Paulo serviencio co, et do ut faciant et ea quicquit sibi placuerit. Si vero nos ipsi, aut ullus de eredibus vel coeredibus nostris, aut quelibet apposita persona, aliquit contra anc donacionem inferre voluerit, vel contentaverit, non vendicet quod reperit, sed primitus iram Dei incurrat, et cum damnatis in die judicii sinistram partem percipiat, et in sublimit auri libras III componat; et ec donacio firma permaneat, stibulacione subnixa. Actum Cluniaco monasterio. S. Ramnold cum uchore sua Aletsandriane, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Vuindoni. S. Livoni. S. Ansherio. S. Girbert. S. Volfart. Teotgerius rogatus scripsit, datavit die dominico, in mense aprilo, anno VII regnante Ludvico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung