CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0615     View  [Back]
Charta qua Ermelaus et uxor ejus Benedicta vineam in villa Seia monasterio Cluniacensi vendunt.
Dilectis senioribus monachis Cluniensibus, quibus preest donnus abba Aimardus, ego, in Dei nomine, Ermelaus et uxor mea Benedicta vendimus unam vineam quę est sita in agro Maloniacense, in villa Seia, in loco ubi in Morniaco dicitur; et terminatur a mane terra Warembaldi, a tribus partibus terra Soferiani, habetque in longum perticas XIII et pedes III, in superiori fronte perticas III et pedes V, in alia fronte perticas III et pedes X. Fuit autem hujus venditionis precium solidi V et denarii VI, pro quo faciant ipsi monachi Clunienses quicquid voluerint. Qui autem contradicere voluerit, auri libram componat, et inantea hęc venditio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Ermelai et uxoris ejus Benedictę, qui vendiderunt et firmaverunt. S. Sofredi. S. Rainfredi. S. Ainardi. S. Adalardi. S. Warnaldi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung