Charta permutationis quarumdam rerum in villa Masiliaco inter monachos Cluniacenses, ex una parte, et Constantinum et uxorem ejus Ermensendem, ex altera.
Placuit atque convenit inter domnum Aimardum, abbatem Cluniensis cenobii, una cum consensu fratrum, et quidam vir, nomine Constantinus, et Ermensendis, qualiter inter se aliquid de rebus suis inter se commutare deberent; quod ita et fecerunt. Dedit domnus abbas Aimardus de partibus Beati Petri curtilum cum vinea, que terminat via publica a medio die, et a sero et a circio vinea Constantini et Ermensende; et alter curtilus, qui terminat a mane terra Engelardi, a medio die via publica, a sero et a circio rivo volvente; et est in pago Matisconense, in villa Masileaco. Econtra dederunt Constantinus et Ermensenda ad predicti monasterii partes campum in ipsa villa, in loco qui dicitur a Roserio, qui terminat a mane bosco, a medio die et a sero terra Sancti Petri, a circio terra Sancti Marcelli. Infra has terminationes, ita ut ab hac die et deinceps unusquisque liberam habeat potestatem faciendi quicquid voluerit. Si quis vero, si nos, aut ullus homo, hanc commutationem calumpniare voluerit,
non vindicet quod repetit, sed cui litem intulerit auri libras II componat; et hec commutatio firma et stabilis permaneat. Actum Lordono castello publice. S. Constantini et Ermensende, qui fieri et firmari rogaverunt. S. Seiverti. S. Gunterii. S. Arnulfi. S. Achini. S. Girardi. S. Vendranni. S. Eldegrimi. S. Eliboni. S. Remesberti. S. Aremberti. Benedictus scripsit, datavit die lunis, in mense martio, regnante Ludoico rege.