CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0565     View  [Back]
Charta qua Umberga et filius ejus Rotbertus cedunt monasterio Cluniacensi curtilum in villa Taxiaco.
Quisquis cupit eterne vite effici heres, [summa vi, summoque in]genio studere debet, ut ex rebus perituris eterna procuretur merces, juxta Precurs[oris] vocem: «Jam securis ad radicem arboris posita est.» Quapropter noverint tam presentes quam futuri, quod ego Umberga et filius meus Rotbertus, reminiscentes enormitatem nostrorum peccaminum, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, aliquid ex rebus nostris que sunt sitæ in pago Matisconensi, in villa Taxiaco: curtilum unum; habet in longo perticas XXX et in uno fronte VI et alio IIII. Hanc autem donationem faciamus pro remedio animarum nostrarum vel parentum nostrorum et in locum sepulture, in tali tenore, quamdiu ego Umberga vixero, teneo, et post obitum meum ad locum perveniat. Actum Blanusco. S. Ansedei. S. Agie et filii ejus Vuichardi. S. Umberga, qui fieri et firmare rogavit. S. Rotbertum filium suum. S. Richelmus. S. Girardus. S. Girardus presbiter. S. Ulgerius. S. Tedinus. S. Oldebertus. S. Raifredus. S. Vuidbaldus.
(Au dos:) Umberga in Taxiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung