Charta qua Vuitbertus res suas in villis Cuuesia, Brogoldio et Ragia, monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei beatorumque apostolorum Petri et Pauli consecrato, in pago Matisconense sito, cui preest domnus Odo, venerabilis abba, ego igitur Vuitbertus, in Dei nomine, dono predicto loco et monachis Deo et sanctis ibidem servientibus aliquid de rebus meę proprietatis, quę sunt sitę in pago Cabilonense, in vicaria vel agro Talmariaco, in villa Cuuesia et in villa Brogoldio et in Ragia: hoc est vineis, campis, pratis, [aquis aquarumve decursibus], et quicquid habere visus sum in his tribus villis; denominatas [vero res] dono atque transfundo Deo [et sanctis apostolis] pro remedio anime meæ et pro anima patris mei Bernoni et matris meæ Ingelbur, [pro salute quoque fratrum meorum et omnium parentum, necnon et omnium fidelium christianorum, ut habeamus
societatem in regno Christi et Dei]. Si quis autem, [quod futurum esse non credo, ego ipse (quod absit!), aut ullus de heredibus vel coheredibus, seu ulla persona intromissa, contra hanc donationem aliquam calumpniam generare presumpserit, primitus iram Dei et sanctorum ejus incurrat, et, nisi a sua nequitia resipuerit, nomen ejus de libro vitæ deleatur; hæc vero donatio a me libenti animo facta et corroborata semper firma stabilisque permaneat, cum stipulatione subnixa]. S. Vuitberti, qui hoc in donationem fieri et firmare rogavit. [S. Rotlanni. S. Rainaldi. S. Teotberti. S. Andræe. S. Tedoini. S. Leotbaldi. S. Floterii. S. Petri. S. Lanfredi]. Ego Deodatu rogatus escripsit, datavit die dominico, in mense febroario, annos IIII regnante Lodovic rege.