CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0469     View  [Back]
Charta qua Gerbaldus presbyter mansum et vineam in villa Vitriaco monasterio Cluniacensi dat.
Divina providente clementia hominibus concessum est, ut ex rebus quas jure hereditorio possident, si eas recte ac salubriter disperciant, sine dubio eternę vitæ bravium possint promereri. Quapropter notum sit omnibus fidelibus christianis, quod ego Gerbaldus, sacerdos, recogitans eternum Dei juditium, atque malorum meorum peccaminum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconensi, in agro Matiaco, in villa Vitriaco: hoc est mansum indominicatum cum vinea simul tenente, et quicquid ad ipsum mansum [pertinet], terris scilicet, vineis, campis, pratis, increpitum, vi[r]cariis, farinarium, cultum et incultum, quesitum et inquirendum, totum ad integrum, excepto planta quę est collegio. Hæc omnia denominata dono Deo et supradictis apostolis, pro remedio animę meę, patrisque mei Ermengerii, matris quoque meę Dodane, necnon etiam fratrum meorum, insuper etiam omnium parentum meorum; eo tenore ut quandiu vixero teneam ac possideam; et in vestituram habeant illam vineam, quę est in villa Canevas; et post meum discessum ad predictum locum he res cum omni integritate perveniant. Si quis autem hujus donationis cartam a me libentissime factam calumpniare voluerit vel presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli incurrat, sitque ejus pars cum Juda, Domini proditore, et Datan etiam et Abiron adnumeretur, quos terra vivos absorbuit, cum diabolo etiam retrudatur in inferno, flammis inextinguibilibus exurendus, nisi ad emendationem venerit; secundum etiam mundanam legem, cui litem inferre non timuerit auri libras IIII persolvat, et inantea firma ac stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Besorniaco villa publice. S. Gerbardi presbiteri, qui fieri ac rogavit firmare. S. Christiani. S. Girbaldi. S. Ermengerii. S. Drugbaldi. S. Grimardi. S. Sendeleni. S. Teudbranni. S. Ermelai. S. Sicbaldi. S. Armari. S. Rainaldi. S. Ermemberti. Data mense januario, anno I Ludvici regis Francorum. Rothardus ad vicem cancellarii recognovit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung