CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0460     View  [Back]
Charta qua Aydoardus res suas in villa Carentiolas monasterio Cluniacensi dat.
In honore Dei ac sanctorum apostolorum ejus dicato Cluniensi cenobio, [ego, in] Dei nomine, Adoardus, pro remedio anime matris mee Vualt[rudis], dono ad jam dictum locum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Augustudunensi, in villa Carentiolas: hoc est unam medietatem d[e omni]bus que in ipsa villa habeo, cum campis, pratis, silvis, pascuis, c[urti]lis, vircariis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum; dono etiam servum, nomine Vuar[naldum], cum uxore sua et filio suo. Hec omnia denominata don[o ad jam dic]tum locum pro remedio anime mee ac omnium fidelium defunct[orum; fa]ciantque rectores supradicti loci a die presenti quiquid face[re volu]erint. Si quis autem contradictor extiterit, auri libras II coactus exolvat, et inantea firma ac stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Adoardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Arlei. S. Sofredi. S. Ademari. S. Vuimteri. S. Aalradi. S. Leduini. S. Duranni. S. Berengerii. Regnante Ludovico anno primo.
(Au dos:) Aidoardus in Carentiolas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung