CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0430     View  [Back]
Charta qua Fredelo tres mansos et curtilum servosque in villis Pertiaco et Cortiniaco filiumque suum monasterio Cluniacensi dat.
Divina largitate sancitum est ut de rebus transitoriis æterna merces valeat promereri. Quapropter ego, in Dei nomine, Fredelo, venturi judicii examen precavens, presentisque seculi crebrescentes [ruinas pertimescens, divina pietate conpunctus, pro meorum remissione peccatorum, vel fratrum, seu omnium parentum meorum atque omnium fidelium christianorum,] dono aliquid de jure meæ proprietatis Deo ac sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, in monasterio et villa Cluniaco, cui domnus Odo abba preesse videtur: hoc est mansus I, in Perciaco, ubi manet Grimoldus cum uxore sua et duobus infantibus, et aliis cortilis in ipso manso, in quo residet Sinoldus, similiter cum uxore sua et infantibus I; est etiam et alius servus, nomine Gislerius, una cum uxore et duobus filiis; clausus vero I indominicatus in Foiciario, et plantæ III juxta sitæ. Est quoque et omnis medietas de illa hereditate, quam Genesius, pater meus, in Cortiniaco adquisivit, sicut insertum est in carta divisionali quam ipse inter me et fratrem meum Gauzbertum fecit. Hæc omnia cum supradictis mancipiis, [terris, vineis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, quesitis et inquirendis, vel quicquid ad hanc hereditatem videtur pertinere, a die presente et deinceps] dono, trado atque transfundo, [ad habendum, tenendum, commutandum, et faciendum quicquid fratres ipsius loci melius elegerint]. Denique offero Deo et sanctissimis apostolis ejus jam dictis Petro et Paulo, ac eidem abbati vel ipsi congregationi, quot mihi his omnibus carius est, videlicet dilectum filium meum, nomine Widonem, ut ibi perpetualiter in communi societate fratrum secundum regulam beati Benedicti vivendo permaneat. Dono siquidem et tertium mansum indominicatum cum Landetrude et infantibus ejus III, in eadem villa Perciaco, [ubi quondam mansit Gisloldus, cum terris, vineis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, quesitis et inquirendis, vel quicquid ad hunc mansum pertinere videtur,] preter illum tantum curtilem ubi Arebertus sedet, totum [et] ad integrum Deo et beatis apostolis ejus in memorato loco dono, trado atque transfundo, ea ratione ut, quandiu ego vixero, usufructuario, sub censu denariorum VI, istum solummodo tercium mansum teneam; [post meum quoque discessum et corpus meum ad sepeliendum et ipse mansus ad recipiendum,] pro remedio animæ meæ et patris mei, [vel matris et fratrum, seu Aroldi monachi, in predicto monasterio revertatur]. Hæ scilicet res sunt sitæ in pago Matisconense, in agro Catgiacense, in villis supradictis Perciaco et Cortiniaco. Si quis forte (quod absit!) [aliquam concussionem inferre temptaverit, primum quidem iram Dei omnipotentis incurrat, auferatque Deus partem illius de terra viventium et deleat nomen ejus de vitæ libro, a liminibus quoque æcclesiarum et consortio christianorum extraneus habeatur, et cui litem intulerit auri libras X coactus persolvat,] et hæc donatio semper firma permaneat, stipulatione subnixa. Signum Fredelonis, qui hanc donationis auctoritatem fieri et firmare rogavit. Signum Wulfildis, uxoris ejus, quæ consensit, et recepit pro hac carta unum mansum in concamio in pago Cabillonense, in villa Nantoni. Signum Widonis, filii ejus, qui firmavit. [S. Alboeni. S. Gerbanni. S. Arnaldi. S. Stormenii. S. Adalbaldi. S. Isnardi. S. Aremberti. S. Achardi.] Data mense febroario, anno XIII regnante Rodulfo rege. Hildebranus, ad vicem cancellarii, scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung