CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0399     View  [Back]
Charta qua Arembertus presbyter curtilum cum manso et vinea in villa Ibgiaco monasterio Cluniacensi dat.
Redemptor ac conditor humani generis, humane fragilitatis casum providens, sua conficere dignatus est medicamina contra vulnera nostra, quibus ea curare valeamus et sanare, dicens: «Abscondite elemosinam in sinu pauperis, et ipsa pro vobis orabit, et ecce omnia [munda] sunt vobis;» et alibi: «Substantia divitis redemptio animę ejus.» Unde ego, nomine Arembertus, presbiter, divinis eruditionibus ac salutiferis ammonitus, cogitans me pernimium Dominum meum offendisse, cępi de Dei misericordia volvere mecum. Ideoque sacrosanctæ ac venerabili ecclesiæ Cluniensi, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecratę, cui venerabilis pater Oddo videtur presidere, dono aliquid ob meę animæ remedium de rebus juris proprietatis mee, quatinus veniam peccatorum meorum apud misericordissimum Dominum eorum precibus optinere valeam et sanctorum collegio perfrui. Ecce ipse res sunt in pago Matisconensi, in agro Ibigiacensi, in eadem villa Ibgiaco, hoc est curtilus cum manso et vinea sibi adherente et cum omnibus sibi respicientibus, necnon cum solo terræ ubi El Mulo vocatur; terminatur a mane terra de ipsa hereditate, a meridie terra Sancti Stephani et Ramenci ac Dominici, a sero via publica, a certio terra de ipsa hereditate; habet in latitudine in fronte una, versus mane, perticas VIIII dimidiam, in alia fronte perticas VII, in longitudine perticas XXXXIIII. Infra istas terminationes et perticationes totum ad integrum dono, eo scilicet tenore, ut quandiu vixero liceat mihi tenere et fructum possidere, et singulis annis modium musti unum censualiter persolvam; post obitum vero meum ad predictum revertatur locum. Si quis vero, quod non futurum estimo, de heredibus meis, vel ulla aliqua persona, hanc nostram elemosinam, Deo aspirante, a nobis gratis factam calumpniare vel destruere presumpserit, non quod querit vendicare sibi possit, immo vero eliminatus a gremio matris ecclesiæ, juxta mundanam legem, cui injuriam fecerit, II auri libras, juditiaria cogente potestate, reddere cogatur, et nostra donatio rata immobilisque consistat, stipulatione subnixa. Actum Matisconum publice. S. Rotgerii. S. Gontelmi. S. Rainulfi, qui in omnibus consenserunt. S. Rainaldi. S. Grimoaldi. S. Arnulfi. S. David. Ego Arteus rogatus scripsi, dictavi die jove, VIII kalendas septembris, anno VIII regnante Rodulfo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung