CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0392     View  [Back]
Charta qua Vuandalfredus sacerdos vineam in villa Canivas monasterio Cluniacensi dat.
Divina pietate largiente legumque auctoritate concedente, sanctitum est ut liberam erogandi potestatem habere debeat, si quis Deo sanctisque ejus aliquid de proprio jure delegare ac tradere sponte voluerit. Quapropter ego, in Dei nomine, Vuandalfredus sacerdos, venturi judicii examen pręcavens presentisque seculi crebrescentes ruinas pertimescens, divina pie[t]ate conpunctus, pro meorum remissione peccatorum, vel omnium parentum meorum atque omnium fidelium christianorum, dono aliquid de jure meæ proprietatis Cluniaco monasterio, quod est in pago Matisconinse situm, in honore Dei ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecratum, cui domnus Odo, venerabilis abba, preesse videtur: hoc est vinea mea indominicata, quę est sita in pago Matisconinse, in agro Maciacense, in villa quę dicitur Canivas; terminatur vero ipsa vinea a duobus lateribus terra sive possessio ipsius donatoris vel coheredum suorum, ab una fronte terra Sicberti, a quarta vero fronte terra Leotgardi et filiorum suorum seu ipsorum heredum; protenditur autem predicta vinea ex una parte in longum perticas XIII et dimidium, ex alia parte perticas XII et dimidium, a duabus vero frontibus perticas V. Infra has terminationes seu perticationes, totum et ad integrum dono in alimenta monachorum in eodem cœnobio Christo famulantium; ea scilicet ratione ut, quandiu, Deo tribuente, advixero, usufructuario teneam, ac singulis annis, censuali revesticione, dimidium vini modium tempore vindemiæ rectoribus ejusdem loci restituam; post discessum quoque meum ad prefatum locum sine alicui interpellatione revertatur. Si quis vero, quod futurum esse minime credo, si ego ipse (quod absit!), aut ullus de heredibus vel coheredibus meis, seu ulla opposita persona, contra hanc donationem aliquam calumniam generare presumpserit, non vindicet quod repetit, sed partibus ejusdem loci cui litem intulerit auri libras III coactus exolvat, a liminibus quoque æcclæsiarum et a consortio christianorum extraneus habeatur, et hęc donatio semper firma permaneat, stipulatione adnixa. S. Vuandalfredi, qui hanc donationem fieri vel adfirmare rogavit. S. Teotbrannus, Gisbaldus, qui consenserunt. S. Sigaldi. S. Vuaningi. S. Anselardi. S. Sendeleni. Data mense aprili, anno VIII regnante Rodulfo rege. Jacob, ad vicem cancellarii, sc[r]ipsit.
(Au dos:) Carta Vuandalfredi sacerdotis de Canivas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung