CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0364     View  [Back]
Charta qua Ailmundus vendit Leutbaldo et Dodæ, uxori ejus, curtilum indominicatum in villa Masiriaco.
Domino fratribus Leutbalt et uxore sua Doda, emtores, ego Ailmundus, venditor, vendo vobis aliquid ex rebus nostris qui sunt sitas in pago Matisconense, in agro Prisciacense, in villa Masiriaco: hoc est curtilus indominicatus qui terminat a mane terra Leutbert, a medio die terra Vualderio, a sero et a cercio via publica; infra isto terminio ad integrum et alias res que ad ipso curtilo aspiciunt, vineis, vircariis, campis, pratis, silvis et omnibus appenditiis, preter illum mansum quem Ingelelmus possedit, et unum campum simul tenente, mihi reservo; alias res vobis vendo, et accipio de vobis solidos V. Ego autem, dum modo vivo, usum et fructum abeam, et annis singulis in vestitura de vino sestarias IIII accipiatis. Si quis vero, qui donatio ista contradixerit, auri libras II componat, et inantea firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Matisconum publice. S. Ailmun, qui venditione ista fieri et firmare rogavit. S. Roctoni. S. Gislart. S. Arlebalt. S. item alio Gislart. S. Modoino. S. Aymoni. S. Ebrart. S. Bosone. S. Arlulfi. S. Agedei. Ego Berardus scripsi, subscripsi, datavi die mercoris, nonas magias, anno V regnante Rodulfi regis.
(Au dos:) Venditio Almanni in Masiriaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung