CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0358     View  [Back]
Charta qua Sobbo dat Rihelt, uxori suæ, quasdam res suas in Bracosco, Lopiano, etc.
Dulcissima atque amatissima conjunx mea Rihelt, igitur ego, in Dei nomine, Sobbo vir tuus, in pro amore et pruncta bona volencia mea que contra te abeo, et per quod nos Deus omnipotens at legitimo conjugio nos junxit; propterea dono tibi in dotalicio de omnem rem facultatem meam, hoc sunt res in edificiis, casis astantibus, casaricis, ortis, areis, vineis, vinealis, campis, pratis, pascuis, silvis, decimis, rivis, fontibus, arboribus pomiferis et inpomiferis, aquis aquarumque decursibus, accessis, mancipiis, aurum, argentum, mobile et immobile, omnia et ex omnia, et quod in ipsas res est, in Bracosco, in Lopiano, et in Nucerias, et in Brenode quiquit visus sum aut possidere aut inantea conquirere vel laborare potuerimus, dulcissima conjux mea jam superius nominata, in dotalicio tercia porcione tibi dono, sicut lex salica commemoret, at abendi, tenendi, donandi, seut liceat tibi commutandi; et si quis vero, quod futurum esse minime credo, et si ego ipse, aut ullus omo, aut ullus ex heredibus meis, aut ulla aliqua persona qui contra anc dotalicio isto inquietare presumserit, non valeat evindicare quod repetit, set insuper sit culpabilis, et impleturus una cum fisco auri libera I componat, et inantea donacio ista omnique tempore firma permaneat, cum stipulacione supnixa. S. Sobbone, qui isto dotalicio fieri et firmare in presente rogavit. S. Ermengerio. S. Dodoni. S. Atallelmo. S. Aubert. S. item Atallelmo. S. Costancione. S. Barnardo. S. Poncione, qui in omnibus consensit. Ego Eldebertus, jubente Barnardo, qui isto dotalicio scripsi, datavi die sabato, in mense jenoario, annos XXVIII regnante Ludovico imperatore.
(Au dos:) Sobbo dotalitia Richelt in Bracost.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung