CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0347     View  [Back]
Charta qua Ardanius et frater ejus Gerlannus cedunt monasterio Cluniacensi boscum et campum in villa Pradilis.
In nomine summe et individue Trinitatis. Notum sit omnibus fidelibus christianis, quod nos fratres, Ardanius et Gerlannus, Dei amore ducti, ob remissionem peccatorum nostrorum, donamus de nostra hereditate Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, hoc est unum boscum, quem vocant Deveneis, partem scilicet nostram quam in ipso habemus, atque unum campum juxta ipsum jacens. Terminatur a mane via publica, a meridie terra Sanctæ Mariæ, a sero terra Richardi, ab ipsa terra Sancti Pancratii. Sunt autem he res site in pago Matisconense, in villa Pradilis vocabulo. Facimus autem donationem hanc pro animę nostræ et omnium parentum nostrorum remedio. S. Ardanii et Gerlanni fratrum, qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Arnulfi. S. Vuichardi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung