CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0214     View  [Back]
Charta qua Leotbaldus et uxor ejus Garlendis res suas in villa Dumbinas, pro anima Avanæ et Vuillelmi comitis, monasterio Cluniacensi dant.
Sicut indubitanter fides credentium tenet, ita Christi benignitas mortalibus consulit, ut ex bonis temporalibus, que lege mortis amissuri sunt, mansura perhennis vite proemia sibi valeant preparare, ut scriptum est: «Divitie viri redemptio anime ejus.» Quapropter nos, in Dei nomine, ego videlicet Leotbaldus et uxor mea Garlendis, stultum putantes in presenti vita cuncta nostra comsumere, et nichil in diuturno seculo reservare, donamus atque tradimus possessionem juris nostri Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, quantum videlicet in villa Dumbinas habere videmur: hoc est Archamfredum cum uxore et infantibus suis, cum vineis, pratis, terris cultis et incultis, et silvis, vel quicquid, ut dictum est, inibi possidemus; tradimus autem pro anima Avane, et pro genitoribus vel ceteris parentibus nostris, item pro anima Willelmi comitis et pro Willelmo, seniore meo, nepote ejus, tum vero pro nobismet ipsis atque pignoribus nostris, postremo pro omnibus christianis vivis ac defunctis. Quam donacionem ad Cluniacense monasterium facimus, ut monachi qui locum tenuerint easdem res jure perpetuo possideant, et pro nobis Deum et principes apostolorum, quorum honore locus ipse constructus est, familiariter exorent. Sunt vero predicte res in pago Matisconensi, in vicaria Salurniacensi. Quod si nos ipsi (quod absit!), sive noster propinqus aliquis, vel quilibet extraneus, hanc donationem infringere quolibet modo temptaverit, primitus Deum et mundi judices quibus donatio facta est offendat, deinde, ut calumniator legaliter constrictus mille solidos exsolvat; auctoritas vero testamenti hujus inconvulsa permaneat. S. Guarulfi, genitoris mei, et uxoris ejus Bertaidis, et fratris mei Guarulfi, qui huic donationi auctores extiterunt. S. Leotbaldi et uxori sue, qui hanc donationem fieri vel adfirmari rogaverunt. S. Evrardi. S. Poncionis. S. Rothardi. S. Guagonis. S. Gausberti. S. Ingenulfi. S. Teudonis. S. Framnaldi. S. Ansgisi. Actum Cluniaco monasterio publice, XII kalendas aprilis, festivitate sancti Benedicti abbatis, presidente domno Bernone abbate, regnante Karolo rege. Boso levita, ad vicem cancellarii, scripsi et subscripsi. Amen.
(Au dos:) Carta quam Leutboldus fecit Sancto Petro in Dumbinas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung