CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0213     View  [Back]
Charta qua Teorigo et Bertanna uxor ejus vendunt Teottono curtilum in villa Civiniono.
Domino fratribus Teottono, emtores, ego Teorigo et uxor sua Bertanna, venditor, vendo tibi aliqid de res meas in pago Ostudenense, in agro Seotunense, in villa Civiniono: in primis curtilo in ipsa villa resedit; qui terminat de uno latus terra Gotberto, de alio latus terra Evrar, de fron {corr: fronte} subteriore via pulica, de alio fron {corr: fronte} terra Ingelberto; infre ista terminacione, ipso curtilo ad integrum tibi vendimus; similiter vendo tibi as res, qiquid ad ipso curtilo ospiciunt: oc sunt curtiferis, vineis, vircariis, campis, pratis, silvis, pomis, pascuis, aqis aquarumque decursibus; omnia et per omnia res perinquisitas ad integrum tibi tradimus; et accepimus de te precium in presente, sicut inter nos convenit, valente XVI solius, et pro ipsas res predictas ipsa precia manibus recepimus, et de juro meo in tuo trao dominacionem legitimam potestatem ad faciendum in omnibus. Si qis vero, si ego nos ipsius, aut ullus omo, aut ullus de eredibus meis qi contra anh vendicionem istam venire tentaverit, liberas duas conponat, et omnis vendicio ista integra omnique tempore firma permanead, instibulacione subnixa. Actum Cadias villa. S. Teottono, S. Bertano, qi vendicione ista fieri et firmare rogaverunt. S. Arberto. S. Ingelbert. S. Leotardo. Ego Ratebert rogatus scripsit, dadavit die mercoris, in mense febroario, annos XXII renante Karolo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung