CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0207     View  [Back]
Charta qua Teutonus et uxor ejus Amalsea, ex una parte, et Adbalt et uxor ejus Ingelelt, ex altera, quasdam terras in villa Civiniono inter se commutant.
In Dei nomine. Placuit adque convenit ut cum inter Teutono et uxore sua Amalsea, et Adbalt et uxore sua Ingelelt, aliquid de ... inter eos cumscaminare debuerint, quod ita ad die presenti fecerunt, dedit Adbalt et uxor sua jam dicta Teuttono et uxore sua ... peciolas II, qui sunt sitas in pago Ostudonense, in agro Seudonense, in villa Civinio, ubi vocant a Vinea Bonan; una peciola terminat de uno latus terra Sancta Maria, in alio latus et alius frontis terra Ingelbert; infre istas terminaciones in integrum. Alia peciola in ipsa cultura; terminat de uno latus et uno front terra Orsinda, de alio latus ad ipsos emtores, in alio front terra Serani; infra istas terminaciones at integrum vobis donamus ad faciendum quiquid facere volueritis in omnibus. Si quis vero, si nos ipsi, aut ullus de eredibus nostris, aut ullus omo qui contra anc donacione ista venire aut calumpniare presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, set inferamus vos una cum tercio fisco auri uncia media conponat, et donacio ista firma et stabilis permaneat, cum stibulacione subnixa. Actum capella Sancta Maria. S. Adbalt, S. Ingelelt, qui escaminio isto fieri et firmare rogaverunt. S. Moadbalt. S. Pardent. S. Ingelbert. S. Onnulfo. S. Finalt. S. Otbert. Ego, in Dei nomine, Natalis presbiter subscripsit, scripsit et datavit die mercoris, in mense maio, anno XX regnante Carolo rege.
(Au dos:) In Civiniono scamium Teutono.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung