CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0184     View  [Back]
Charta qua Acardus et frater ejus Hugo cedunt monasterio Cluniacensi mansum qui conjacet ad Pelnens.
Ego Acardus donationem facio Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo apud Cluniacum de medietate unius mansi qui conjacet ad Pelnens, et de quantum ad ipsum pertinet mansum similiter medietatem dono; mansus autem hic terminatur sic: a mane terra Lezcelini, a medio die via publica, a sero terra Arloeni. Igitur donationem istam facio ego pro remedio animę meę et pro remedio animę patris mei et matris meę et Hugonis, fratris mei, vel parentum meorum. Et ipse Hugo, frater meus, facit similiter donationem Sancto Petro, ad eundem locum Cluniacum, de ipsius mansi altera medietate, quę sua portio est. S. Acardi et Hugonis, qui donationem istam fecerunt et firmari rogaverunt. S. Alindradi. S. Bernardi. S. Rollanni. S. Walterii. S. Constantini. S. Tiezboldi. S. Josberti. S. Remestagni. S. Evrardi. Ego Aynonus presbiter dictavi et scripsi, mense febroario, feria secunda, luna nona.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung