CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0171     View  [Back]
Charta qua Giraldus vendit monasterio Cluniacensi terram in villa Lornant.
In nomine Salvatoris mundi. Notum sit omnibus fidelibus Christi quod ego Giraldus, pro mea necessitate, vendo monachis Cluniacensibus aliquid de mea hereditate in villa Lornant, hoc est de terra duas perticatas et duos pedes a mane, a sero tres perticatas et V pedes, et ex omni parte terra Sancti Petri. Accipio autem ab ipsis monachis IIIIor solidos, de quibus XII denarios dedi Humberto cuidam homini, ut istum nostrum mercatum laudaret; quod idem Giraldus voluntarie et gratanter fecit, et hoc donum laudavit et firmavit. S. Giraldi, qui hanc donationem fecit. S. Humberti, qui istam venditionem laudavit. S. Ingelelmi. S. Ermengardis, uxoris ejus. S. Anselmi, filii ejus. S. Ingelfredi, filii ejus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung