CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0163     View  [Back]
Charta qua Leotaldus cedit monasterio Cluniacensi hereditatem suam in villa Tasiaco.
Noverint fideles cuncti, tam presentes [quam futuri], quod ego Letaldus, in ultimis vitæ positus, reminiscens enormitatem meorum peccatorum, vehementerque expavescens judicii diem ultimum, dono Deo et sanctis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, pro remedio animę meæ, aliquid de mea hereditate quę sita est in pago Maticonensi, in villa Tasiaco; hoc est medietatem æcclesiæ Sancti Martini cum omnibus apendiciis suis, eo conventu ut mater mea teneat eam partem quam tenuit, in vita mea, de ipsa medietate, quamdiu vixerit, et post ejus decessum tota ex integro ipsa medietas ad Sanctum Petrum perveniat. Dono etiam in Agmuniaco villa unum mansum cum appendiciis suis, quem Gausbertus tenet. Dono etiam ipsum Gausbertum servum meum et uxorem ejus cum filiis et filiabus suis. Facio autem hanc donationem pro innumeris malis meis quibus Deum et sanctum Petrum offendi, ut Dominus, pro sua pietate, propiciare dignetur mihi. Si quis autem eam contrariaverit, omnibus maledictionibus et excommunicationibus anathematizabitur, donatione ista firma permanente. S. Leotaldi, qui istam donationem fecit. S. Alde, uxoris ejus. S. Rodulfi. S. Giraldi presbiteri. S. Salomonis. S. Andreæ, qui presentes fuerunt quando hæc donatio facta est.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung