CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0134     View  [Back]
Charta qua Landricus, consentiente uxore sua Ada, dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Volzellas.
Divina providente clemencia, hominibus concessum est, ut ex redditibus quas jure hereditario possident, æterna valeant premia promereri. Quapropter ego Landricus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, consentiente conjuge mea Ada, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Augustodunensi, in villa Volzellas, in agro Cavaniacensi: hoc est curtilum indominicatum ubi Johannes residet; qui terminat a mane de ipsa hereditate, a medio die terra Valberti, a sero via publica, a cercio de ipsa hereditate. In alio loco dono medietatem de uno campo qui est in ipsa villa, qui vocatur Cambudricus; in ipsa villa trado similiter unum pratum qui terminat a mane de ipsa hereditate, a medio die terra Rotberti, a sero rivo currente, a cercio via publica. Hæc omnia denominata tradimus ad predictum locum tali tenore: quamdiu nos duo vixerimus, usum et fructum consequamur; et post nostrum discessum ad denominatum locum perveniant; omni vero anno investituræ IIII sextarios vini persolvam. Si quis vero adversus hanc donationem aliquam calumniam inferre temptaverit, judiciaria potestate cogente, auri libras III persolvat; et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. Signum Landrici et uxoris sue Adæ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Arnaldi. S. Hugoni. S. Euvardi. Signum Alberici.
(Au dos:) Landricus Volcellas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung