CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0130     View  [Back]
Charta qua Poncius cedit monasterio Cluniacensi molendinum super rivum qui vocatur Crahonna.
In Dei nomine. Notum sit cunctis sane sapientibus quod ego Pontius dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, unum molendinum quod est situm in pago Matisconense, super rivum qui vocatur Crahonna; terminat autem ipsa terra in qua memoratus molendinus sedet, a mane terra Godulrici et Constantini, a medio die terra Tedberti, a sero terra Sancte Marie. Dono etiam salzetum et totam terram que ad molendinum aspicit. Facio vero hanc donationem pro remedio anime mee, et in tali conventu, ut quamdiu vixero teneam unam medietatem molendini, et alia medietas in presenti ad Sanctum Petrum perveniat, et post meum discessum totum ad integrum ad Sanctum Petrum perveniat. Et ut firmum permaneat, manu propria firmavi testibusque tradidi roborandam. S. Pontii, qui fieri firmarique rogavit.
(Au dos:) Poncii de uno molendino super Craonna, Matiscono.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung