CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0109     View  [Back]
Charta qua Bertoldus et Emma uxor vendunt Warengaudo curtilum in villa Copta.
Domino fratribus Warengaudo, emptore, ego enim Bertoldus et uxor mea Emma, et filius suus Queltino, venditores, vendimus nos vobis curtilo qui est situs in pago Madisconense, in agro Dariacense, in villa Copta; qui curtilus terminat ad mane silva communa, ad medium diem et a sero via publica et aqua currente, ad cercio terra Rotrude cum infantes suos. Infra istas terminaciones vendimus nos in integrum; et vendimus vobis alias res que ad ipso curtilo aspiciunt: hoc sunt curtiferis, pomis, vircareis, campis, pratis, silvis, pomis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, cultum seu et incultum, omnia et ex omnibus nos vendimus, pro precio convalente solidos XV, et facias in omnibus quicquid volueris, nullum contradicentem. Si quis vero, quod non credimus, si aliquis calumniare voluerit, non valeat, sed inferat cui tentat auri uncia I componat, et presens vendicio firma et stabilis permaneat, constipulacione subnixa. Actum Marciaco vico, ad ecclesiam Sancti Simphoriani. S. Bertoldo, S. Emmane, S. Queltono, qui vendicione ista fieri et firmare rogaverunt. S. Gevert. S. Rotbert. S. Eroardo. S. Agondo. S. Eldoardo. Ego Erbertus scripsi et subscripsi, datavi die dominico, mense marcio, anno XIII regnante Karolo rege.
(Au dos:) Venditio Garengaud in Copta.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung