CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0084     View  [Back]
Charta qua Ageda et filii vendunt Hugoni et Lilisæ uxori campum in villa Bieri.
Domino fratribus Ugono et congjux sua Lilisa, ego Ageda et filiis suis Albericus et Belingrinus, vindimus tibi aliquit de res nostras qui sunt siti in pago Matisconens, in agro Galoniacens, in villa Bieri, in cultura qui vocatur Roca; et est campus qui terminat de uno latus terra Dacberti, de alio latus terra Wilelmo comite et via, et de uno fronte terra Christoforo, et de alio fronte terra Christoforo cum suis eris, et abet in longo perticas agripinales XXXIII, et de latus de Monteval perticas XXI et dimidia. Infra istas terminaciones at integrum nos vobis vindimus, tradimus atque transfundimus, et facias tu vel eres vestros pos ab odierno die quiquid facere volueritis in omnibus. Si quis vero, et accepimus de vobis precium in presente, sicut inter nos convenit, et nobis abtum fuit, in feo conpreciato valentes libram I, et de nostro juro in vestra potestate tradimus, et abeatis legitimam potestatem at abere, donare et alienare seu commutare, et quiquid facere volueritis in omnibus. Si ego ipse aut ullus omo aut ullus de eredibus meis, aut ulla emissa oposita persona, qui contra anc vindicione ista venire aut agere tentare vel calumniare presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, set inferamus tibi una cum tercia fisca auri uncias II conponat, et presens vindicio ista in vos facta omnique tempore firma et stabilis permaneat, cum stibulacione sumnicsa. Actum Castel villa, eclesie Sancto Martino vico. S. Ageda et filiis suis Alberico et Belingrimo, qui vindicione ista fieri et firmare rogaverunt. S. Ricar. S. Esteveno. S. Milono. S. Rannal. S. Bernoisus. Ego Girbaldus presbiter scribsit, datavit die di dominico, IIII nones marcii, anno VI rencnante Carlo rege.
(Au dos:) Ageda in Bigerias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung