Charta qua Erlulfus donat res suas Vuarnefrido diacono in villa Caucilla et Aucellatis.
Dilecto mihi multumque amabile germano meo, nomine Warnefredo diacono, ego igitur Erlulfus, pro ammore et bona voluntate que circa te abeo, cedo adque dono tibi res proprie juris mei, quas visus sum abere in pago Vienensse, in agro Tervenensse et in agro Ampucietensse, in villas que nominantur Caucilla, sive et in Aucellatis, hoc est in edificiis, cassis adstantibus, casaricis, hortis, areis, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, decemis, rivis, fontibus, arboribus pommifferis et inpommifferis, aquis aquarumque decursibus, accessis, homnia et ex omnibus quicquit in predictas villas, res et mancipia de genitore meo mihi legibus obvenit, vel de genetrice mea hobvenire debet, usque inexquisitum, vel ad inquirendum est, huna cum arboribus et omnem suprapositum, et exivis, sub integritate tibi cedo, preter illas res qui sunt in villa que nominantur Modesnago, in ereditate de genitore meo mihi obvenit vel de genetrice mea hobvenire debuit, ad germanas meas illas reservo; et de alias res, sicut superius inssertum est, abeas potestatem adabendi, vindendi, donandi, cedendi, seut licead tibi commutandi, ut quicquit exinde facere volueris, de ipsas res et mancipia liberam adque firmissimam in omnibus, in Dei nomine, ad die presente abeas potestatem. Si quis contra hanc donacione ista, ego ipse aut ullus ex eredibus meis, aut ulla emissa vel subrogata persona, venire, dicere, temtare aut inquietare voluerit, illut quod repetit vindicare nullatenus valead, set tunc sit culpabilis, et impleturus una cum sacratissimo fisco auri libras V, et tantum et alium tantum quantum predictas res eo tempore melioratas valuerint, et ec omnis presens cessio vel donacio ista homnique tempore firmitatem obtinead, istibulacione subnixa. Ego Erlulfus voluntate mea donacione ista relegi,
subscripsi, et firmare in presente rogavi. S. Ingelbodo. S. Ingelfredo. S. Fuleius. S. Wandalgerio. S. Benedicto. S. Felzanto. S. Godalfredo. S. Eltbert. S. Sierdo. S. Wandalmar. S. Nadale. S. Walferico. S. Ingelerio, testibus. Actum Vienna civitate publice. Ego, in Dei nomine, Eldulfus rogatus hanc donacione scripsi, datavi die martis, in mense junio, in anno tercio regnante Bosone rege, post obitum Luduvico, filio Carlo imperatore.
(Au dos:) Conquistus Warnefredi in villa Caucilla Vie[nnense].